|
 Elite Veteran
Posts: 676
     
| Bolia - 2012-02-05 05:11
Kitoj vietoj rašoma, kad jie atėjo iš salos, o ne atplaukė
Kai žydai bėgo iš Egipto, irgi neplaukė per Raudonąją jūra  .
Pacituokit tą vietą, įsitikinsim visi.
Štai prašom, Longobardai išėjo iš ten pat iš kur ir kiti Germanai:
Gothi siquidem Wandalique, Rugi, Heruli atque Turcilingi, necnon etiam et aliae feroces et barbarae nationes e Germania prodierunt. Pari etiam modo et Winilorum, hoc est Langobardorum, gens, quae postea in Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis originem ducens, licet et aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula quae Scadinavia dicitur adventavit.
Čia tekstas apie pačią salą, sakyčiau aiškesnis nei Getijoj, nes pasakyta, kad sala nėra toli atviroje jūroje, o bangos skalauja jos krantą, ją apjuosdamos:
Cuius insulae etiam Plinius Secundus in libris quos De natura rerum conposuit, mentionem facit. Haec igitur insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustraverunt, non tam in mari est posita, quam marinis fluctibus propter planitiem marginum terras ambientibus circumfusa. Intra hanc ergo constituti populi dum in tantam multitudinem pullulassent, ut iam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere novasque deberet sedes exquirere, sorte perquirunt.
Čia apie išejimą iš tos salos (o ne išplaukimą):
Igitur ea pars, cui sors dederat genitale solum excedere exteraque arva sectari, ordinatis super se duobus ducibus, Ibor scilicet et Aione, qui et germani erant et iuvenili aetate floridi et ceteris praestantiores, ad exquirendas quas possint incolere terras sedesque statuere, valedicentes suis simul et patriae, iter arripiunt. Horum erat ducum mater nomine Gambara, mulier quantum inter suos et ingenio acris et consiliis provida; de cuius in rebus dubiis prudentia non minimum confidebant. | |
|